Latin
IRITUUN
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 306
Unproofread scanNot analysed yet
coelum, solidi cryst &duquod vti intermedium spacium immensa suae soliditatis am plit e occupat, ita aquatur eius loco stabulantium congeriem in extrema mu di confinia, hinc versus centrum, illinc versus circumferentiam detrusit; atque hae sunt aquae, quas partim infra, partim supra firmamentum Deus me diante firma ento posuit. Cosmiel. Rectè quidem dubitas, sed vbi ratiocin meum probè intellexeris, videbis totum contrarium in sacra Scriptura contineri. Repetamus verba sacra: Dixit Deus, fiat firmamentum in medio aquarum, &c. Firmamentum, vt paulò ante insinuasti, olim nil aliud esse putabas, quàm octauum stellarum fixarum coelum durissimum &imperuium, in quo astra varijs imaginibus transformata, veluti in sphaerae cuiusdam fornice caelata spectarentur; corrigenda est ista imaginatio, naturae rerum mirum quantum incongrua. Sciendum itaque firmamentum minimè hoc sensu accipi posse; sed firmamentum propriè dici rakiangh, id Firmamenest, expansum illud immensum, vbi aquae prius statum quod proprie sit. bulabantur, intra quod omnes mundanae fabricae globi singuli proprijs suis centris ita firmati sunt, vt mundum facilius sit interire, quàm vt illi à sede sib diuinitus designata vel hilum remoueantur; in hoc itaque ex panso Deus Conditor Astrorum seu globorum rudimenta delineauit, assignando vnicuique ex chao terreno subsistentiae suae materiem, alueos in ijs excauauit, in quos chaoticae aquae pars recipere. tur,