# Itinerarium exstaticum 31

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILITUTUL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/31

cùm itaque vnum elementum sine altero esse non possit, & omnia omnibus commixta sint, certum est calidum & humidum, siue liquorem & terrestrem materiam, ex quibus globi consti ur, necessariò non secus ac in terra sese habere, vbi calidum in humidum agens illud resoluit, humor corporibus insitus calore rarefactus in tenuem substantiam abit, quam Astronomi atmosphaeram vocant; siue globus ille ex igne liquido, siue aqua fluida constituatur. Nam vt rectè S. Ambrosius l. 1. Hexam: c. 6. Satis est, inquit, ad praesentem assertionem, quod in principio coelum fecerit, vnde generationis causa, & terram, in qua generationis esset substantia; In his enim elementa creata sunt, ex quibus generentur omnia ista quae Mundi sunt: Elementa autem quatuor Aër, Ignis, Aqua, Terra, quae in omnibus sibi inuicem mixta sunt. Ex quibus luculenter patet, in omnibus Mundi globis, vti specie à sublunari materia elementari non differunt, ita generationis & corruptionis legibus pariter esse subiecta, vbi in sin gulis grauia ad vniuscuiusque centrum, à centro verò leuia per resolutionem humidi à calido exspirata illud quod Astronon atmosphaeram dieffluuiun cunt, efficiunt; Cum enim sensata experientia omnia Mundi corpora opaca repererit, certum est, Solarium corporum radios in ea, quae inaequalitate par actos, calorem non tium mirificè exasperantur im secus ac in terrena Solaris lucis reflexione contingit, summè intendere; ex intensione verò caloris, humidi intra terrestrem substantiam existentis fit resolutio, ex resolutione rarefactio, ex rarefactione in remotiori Atmosphaerae termino ob frigidi aetheris vicini auram iterum condensatio, ex condensatione tandem in id, quod erat, fit reditus; Si enim solus ignis in uiu odi coelestibus corporibus constitutus fuisset, is vtique otiosus foret, cùm non haberet in quod ageret; neque humidum esse solum debuit, cùm non haberet, cui subijceretur, aut à quo pateretur; Si venaribus differentes narò elementa coelestia à sub turas à Deo consecuta fuissent, illae haud dubiè in inferiora elementa, à quibus essentialiter differrent, agere non potuissent, neque vllo modo per sympathicas antipathicasque operationes ad inuicem comparatas vllum influxibus suis effectum proportionatum, neque in inferioribus, neque in circumsitis corporibus praestare potuissent; atque adeò omnis vnio, concordia & harmonia Mundi perijsset, quae in eo consistit potissimum, quod vnum Mundi corpus alterum naturali appetitu fouere & connaturalibus facultatibus mouere, promouere & promotum conseruare inclinet, quod minimè fieret, si coelestis materia aut quinta quaedam essentia, aut essentialiter differre à sublunaribus cogitaretur. Atque haec vnica fuit ratio, quam & S. Basilius scitè innuit, cur Sancti Patres Mundum & omnia quae in Mundo sunt (quae vti ex quatuor elementis composita fuerunt, ita communes omnibus corruptiones leges sequuntur (minimè incorruptibilem quoad naturam, sed corruptibilem ex sacris literis copiosè demonstrarint.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
