Latin
ILLITULLE
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 311
Unproofread scanNot analysed yet
Theodid Omnia cepi neque quisquam eorum amplius, deuibus dubitabam, me scrupulus torquet; iam vt mihi exponas velim, quomodo coelum operetur, &num Astra vera &reali elementorum mistura con stent. Cosmiel. Coelestia globorum corpora mixta esse nullo pacto est ambigendum. Neque enim cohaerenter dicetur. Deum ex vna &eadem chaotica massa coelestem essentialiter à sublunari differenter materiam produxisse. Siquidem Deus Optimus Maximus in hoc potentiae suae magnitudinem ostend re voluit, quod ex vna &eadem chaotica massa tantam tamque innuerabilem rerum in hoc n opificio elucescentium varietatem &copiam produxerit, eodem &simili artificio elementa su riora &inferiora in vnum compegerit, vt nullum. mundi corpus sit, quod ijs careat.