# Itinerarium exstaticum 311

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILLITULLE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/311
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/311

Theodid Omnia cepi neque quisquam eorum amplius, deuibus dubitabam, me scrupulus torquet; iam vt mihi exponas velim, quomodo coelum operetur, & num Astra vera & reali elementorum mistura con stent. Cosmiel. Coelestia globorum corpora mixta esse nullo pacto est ambigendum. Neque enim cohaerenter dicetur. Deum ex vna & eadem chaotica massa coelestem essentialiter à sublunari differenter materiam produxisse. Siquidem Deus Optimus Maximus in hoc potentiae suae magnitudinem ostend re voluit, quod ex vna & eadem chaotica massa tantam tamque innuerabilem rerum in hoc n opificio elucescentium varietatem & copiam produxerit, eodem & simili artificio elementa su riora & inferiora in vnum compegerit, vt nullum. mundi corpus sit, quod ijs careat.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
