# Itinerarium exstaticum 313

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILOTULLE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/313

Educta sunt ex potentia in actum, è tenebris in lucem, ex principio in finem; quae inchoauerant, perfecta sunt quae erant apparuerunt; quae confusa & indiscreta in ordinem digesta sunt, & suis in locis collocata. Oritur igitur quotidie nil simpliciter & ex toto nouum; cùm fuerint omnia ab initio in prima & antiquissima sui consistentia, id est, in materia. Nil indies interit, cùm in eandem immutabilem essentiam primamue sui consistentiam) reuertantur; & sicut successerunt imprimis in actum ex potentia, ita & in potentiam demum eandem relicto actu con grant; quaeue ex tenebris in lucem prodierant, ex luce postmodum & apparitione in occultum & abditum, & antiquas tenebras reuerti coguntur. Et praecipuè quatuor sunt propter quae veraciter enunciare possumus, stata esse, fixa & immobilia vniuersa, vtpote quae omnem ab eis ortum atqu interitum excludant diuina mens, angelicus intellectus, materia & humanus intellectus; diuinae qui de mundi creatione.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
