Latin
ILOTULLE
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 316
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm cùm tu mi Theodidacte haec omnia proprijs oculis, dum globos mundanos examinare. mus perlustraueris; non ijs immorabor. Theodid. Ita est, neque ego de ijs ab eo tempore, quo tu me diuino ratiocinio imbuisti, vnquam dubitaui; nihil enim veriùs, quàm omnia in omnibus quodammodo esse, &omnia amicâ quâdam necessitudine, sympathicoque consortio in se inuicem influere, se souere, se confirmare, &ad mundi conseruationem vnionemque partium conspirare comperi; quae etsi corruptiones quoad partes admittant, ita tamen singuli globi quoad totam eorum substantiam firmati sunt, vt impossibile sit, eos aut à naturali ageni, aut in suis operationibus naturalibus te corrus deficere posse; Verbo enim Domini firmati sunt coeli, &spiritu oris eius omnis virtus eorum. Sicut itaque in terra innumeras quotidiè generationes &corruptiones, toto tamen semper incorrupto permanente spectamus; ita pari ratione in coeteris mundaglobis fieri experientia sensata sat superque me nis docuit. Sed iam vniuersalibus mundi principijs praemissis, ad particulariora descendamus. CADe Mundi magnitudine. IOSMIEL.