# Itinerarium exstaticum 316

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILOTULLE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/316
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/316

Verùm cùm tu mi Theodidacte haec omnia proprijs oculis, dum globos mundanos examinare. mus perlustraueris; non ijs immorabor. Theodid. Ita est, neque ego de ijs ab eo tempore, quo tu me diuino ratiocinio imbuisti, vnquam dubitaui; nihil enim veriùs, quàm omnia in omnibus quodammodo esse, & omnia amicâ quâdam necessitudine, sympathicoque consortio in se inuicem influere, se souere, se confirmare, & ad mundi conseruationem vnionemque partium conspirare comperi; quae etsi corruptiones quoad partes admittant, ita tamen singuli globi quoad totam eorum substantiam firmati sunt, vt impossibile sit, eos aut à naturali ageni, aut in suis operationibus naturalibus te corrus deficere posse; Verbo enim Domini firmati sunt coeli, & spiritu oris eius omnis virtus eorum. Sicut itaque in terra innumeras quotidiè generationes & corruptiones, toto tamen semper incorrupto permanente spectamus; ita pari ratione in coeteris mundaglobis fieri experientia sensata sat superque me nis docuit. Sed iam vniuersalibus mundi principijs praemissis, ad particulariora descendamus. CADe Mundi magnitudine. IOSMIEL.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
