Latin
ILITVLIN
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 325
Unproofread scanNot analysed yet
In genere animaliu species humana altiorem gradum inter sensibilia dum attingere nititur, in intellectualis naturae commixtionem rapitur; adeo vt nihil sit in Vni uerso, quod non quadam singularitate, quae in nu lo alio reperitur, gaudeat, neque tamen aequalitatem cum altero praecisè attingat; principia enim possunt indiuiduantia in nullo indiuiduo in tali harmonica proportione concurrere sicuti in alio; &hoc ideo, vt vnumquodque per se sit vnum, &eo modo quo potest, perfectum existat. Hinc nullus globus mundanus, tametsi ex generali chaoticae materiae miscella sit factus, aequalis alteri esse potest, quin potius adeò omnes inter se differunt, vt siue situm, siue formas vnicuique proprias, siue com positionis rationem, siue denique vires &proprietates spectes, nullus alteri praecisè similis sit; praecisè enim &absolutè aequalitas soli Deo Conditori conuenit, qui omnia in omnibus est; atque in hac varietate &pluralitate rerum, mundi consistit per fectio. Verùm his praemissis iam tempus postulat, vt totius ordinem varietatemque Vniuersi tibi pandam, vt quae sub vniuersalium principiorum ratiocinio tibi exposita sunt, in particularitatibus luculentiùs intuearis. Theodid.