Latin
ILITVLIN
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 327
Unproofread scanNot analysed yet
Et quaenam tanti corporum nisus ad causa est tanti nisus partium circa globorum cencentrum. tra? Cosmiel. Si profundâ mentis attentione, quae suprà dixi, percepisses, mentem tuam nullum am pliùs teneret dubium; dico itaque, causam esse, quod cùm nullum mundi corpus siue globus cum altero quocunque praecisa aequalitate conueniat, sed singula à singulis, siue ob situm, quem in mund sortiti sunt, siue ob circumsitorum globorum alias &aliam constitutionem, siue peculiari diuinae prouidentiae dispositione à se inuicem differant; necessariò sequitur, singulas globorum partes tantum petere totum, quod ipsis quàm maximè natuid af Differentis naturae. rale est, neque vllum alium a etitum ad alios differentis naturae globos habere; vt videlicet in proprio globo meliori modo, quo esse possunt, existant, perfectionem conseruation tum ad propriam que, tum ob vnionem Vniuersi; quod quidem fieri non poterat, si singuli suis instructi centris non fuissent; &certè, nisi in medium globi centrum Sine centro nihil corponullâ aliâ ratione niti, neque tenuioris, leuiorisque reum subsiste. substantię corpuscula ad atmosphaeram constituendam, re potest. quae corpori prorsus necessaria fuit, exspirari sit centro i otuissent; hoc enim centrorum situ &positione quam à primordijs rerum diuini muneris dispositione globi adepti sunt, distantias ab inuicem semper habent impermutabiles, suas pariter singuli semitas aethereas metasque iuxta quas ad intelligentiae otricis nutum vna cum atmosphaeris voluuntur, à primo motore omnium, quas transgredi non possunt, assignatas habent. His itaque praemissis modò ad dubia mihi paulò ante proposita respondeo; quae sunt, vtrum terra sit vniuersae naturae centrum? Ansola inter coetera mundanorum globoobilitate gaudeat?