# Itinerarium exstaticum 328

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILITVLIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/328
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/328

Quod ad prirum corpora in mum attinet, dico Tellurem vniuersae naturae centrum esse in in obili corpore fixum, solamque im Terra vniuersae naturae obilitate gaudere, coeteris omnibus circa eam centium. circumactis corporibus; cùm enim Deus Optimus Maximus Terram ab aeterno in humani generis sedem destinauerit, in qua inscrutabilis diuinae sapientię altitudo occultis prouidentiae suae decretis hominem ad imaginem & similitudinem suam conditurus erat; in qua ad lapsae naturae restaurationem suum naturam humanam assumere, Filium & Verb terrestris mundi conciuis fieri, omnia inuisibilis undi arcana patefacere, ad aeternae vitae beatitudinem consequendam hominibus viam demonstrare Omnia propter Tellurem ei complacuerat; conueniens quoque fuit, tale ijs condita sunt. habit aculu praeparare, quod instar regij throni sua niteretur firmitudine & immobilitate, reliquis om nibus mundanis globis eidem, vtpote cuius gratia conditi erant, perenni motu famulantibus; & quoniam homo mundi filius ad vitam suam trahendam magna rerum copia & varietate opus habeat; hin quidquid in omnibus mundi corporibus existit, id in Telluris globum veluti in mundi maioris quandam epitomen conditor congessit, ne vllum astrum aut stella foret, cuius virtus non in aliqua Telluris sobole exhiberetur; quod verum esse, innumerabilis rerum, quas in huius infimi mundi theatro quotidiè contemplaris, varietas sat superque demonstrat; quin & ipsum hominem telluris incolam ea dotiu praerogatiua cohonestare dignatus est, vt non incongruè in hunc vsque diem microcosmi, ad siue mul minoris nomine triumpharet.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
