# Itinerarium exstaticum 329

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILITVLIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/329

Quoniam verò Tellus memoratarum virtutum effluxus, quos sidera in ear vnanimi virium conspiratione deriuant, finem suum aptioribus medijs consequi non poterat, quàm si Terra immobilis suo stabiliretur centro; atque hoc pacto tanquam passiuum rerum principium coelestibus ei necessarijs impraegnaretur influxibus; quod non fiebat, si vel circa proprium axem, vel in circulo annuo deuoluta perpetuis inconstantiae legibus fuisset supposita. Est enim passiuum principium adeo motus impatiens, vt sine quiete seminalium effluuiorum, quae astra ceu principium actiuum in id influunt, capax esse non possit; quae quidem im mobilitas sine centro esse non potuit; imò vniuersae naturae centrum, in quod omnia influerent esse debuit. Theodid. Sed quomodo intelligam centrum vniuersae creaturae, cùm tamen singuli glob suis quoque centris instructi sint; cur non potiùs Solem centrum Vniuersi dici posse credam? Cosmiel.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
