# Itinerarium exstaticum 333

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILITVLIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/333

Non est haec huius caduci temporis conditio, sed ei, quo eum facie ad facien in verbo vitae contemplaberis statui reseruatum: Et tametsi mundus talis & tantus sit, eo illum nihilominus ordine & proportione, quoad singulos mundanos globos ordinauit, vt nullum in eo adeò exile corpus reperiatur, quod non ad aliud, & omnia ad singula perfectâ vnione & harmonia absolutissima consonent. Quae vt omnia luculentiùs pateant, à terra, Luna & Sole incipiam, quae mundi corpora vti sensibus tuis maximè patent, ita dictae proportionis leges melius faciliusque apprehendes; Quoniam verò omnia mundi corpora non contigua corporum mole, sed viribus & proprietatibus specificis vnum alterum contingit, summa quoque & absoluta vnius ad alterum proportio necessaria fuit, ne proportione deficiente effectibus suis à natura intentis frustrarentur. Quod vt intelligatur; Notandum igneis corporibus (cuiusmodi Solem esse dicimus, & quidem totius naturae inferioris ignem) ita comparatum esse, vt in corporibus sub alia & alia distantia remotis, alia & alia temperamenta efficiat; quod non tantùm natura, sed & empyrica ars manifestè nos docet. Priùs quidem

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
