Latin
ILNTUUM
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 343
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt igitur in linea actu omnes figurae actu ipsa linea, &in triangulo triangulus, &in sphaera sphaera; nam omnia in lapide sunt lapis, in anima vegetabili, ipsa anima; in vita vita, in sensu sensus, in visu visus, ratio in ratione, in intellectu intellectus, in Deo Deus. Vides itaque quomodo rerum vnitas, siue Vniuersum est in pluralitate, &pluralitas in vnitate; considera attentius, &videbis quomodo quaelibet res actu existens ex eo quiescit, quia omnia in ipsa sunt ipsa, &ipsa in Deo Deus: vides mirandam rerum vnitatem, aequalitatem, &inexplicabilem connexionem singulorum cum singulis, vt omnia sint in omnibus. Atque hinc colliges quoque, vnde diuersitas &connexio nascatur, cùm enim quaelibet res actu omnia esse non potuerit, quia fuisset Deus, ideo fecit omnia in diue sis gradibus, vt hoc pacto omnia sint id, quod sunt, quoniam aliter &melius esse non potuerunt. QuieIcunt itaque omnia in quolibet, quoniam gradus vnus sine alio esse non potuisset. Sed explico totu tibi per familiare exemplum, sicuti in humani corporis membris quodlibet confert cuilibet, &omni in omnibus quiescunt; cùm enim oculus non de di tia globorum.