# Itinerarium exstaticum 345

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILNTUUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/345

Nam quemadmodum, dum per immensa firmamenti expansa iter ageremus, curiosè obseruaui, eorum nullum nec numerum nec finem reperiri; vt vel inde in hanc opinionem deuenerim, non tantùm tot esse in mundo Astra diuersa, quo diuersae in Telluris globo rerum species existunt, sed & numerum astrorum, numerum hominum ab origine mundi vsque in eiusdem consummationem praedestinatorum si non aequet saltem superare. Cosm. Rectè sentis mi Theodidacte, neque enim Conditor sapientissimus omnia humano intellectui in hoc corruptibili mundo per uia esse voluit, sed innumera feliciori seculo & aeternae beatitudini reseruauit; paucula tamen operum suorum alijs seculis veluti per rimam quandam detexit, vt gloriae suae potentiaeque magnitudinem, quantum humanae conditionis ratio concederet, ostenderet; etiamsi enim hoimnes intentio eius lateat, non ideo tamen efficacissimis suis priuantur effectibus, sufficiat illis scire omnia in vnam conspirare oru certè si in inf rerum narare ha tura nil adeò exile & minutum sit, quod non in cerè conditum sit, ratio tamen vel tos fines sapientiss vermiculi, cur videlicet Deus eum tali & tali ratione condiderit, & quis eius in humanis rebus vsus sit, homines lateat, quantò plus maxima illa & ingentis magnitudinis mundana corpora, quae maximos & eminentiss s vsus, non nisi in altera pauca nouit homo in hoc vita reuelandos habent, humano intellectui imper mundo conQ stitutus.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
