# Itinerarium exstaticum 379

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, INVTUUN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/379

Ea à me petis, quae homini mortalis conercoele t nec ebent; quant ost & nat mittit, tibi globori Ito coelo globis Theodid: Fiat; & ecce motu poris spacio, eo vsque velociore, exiguo ten perduxit, vbi omnibus globis euanescentibus, nulla coeli sax amplius oculis meis illucesceret. Itineris huius longitudinem, nulla adeò acuti ingenij vis nulla tanta mentis foecunditas esse potest, quae verbis exi ire, ne dicam animo comprehendere va leat. Sed O Cosmiel, vbi sum? Vbi me constituisti? Sentio totum corpus meum miro quodam & sensibili rore perfusum. Cosmiel. Ne mirare, iam enim aqueum illud expansum ingressus, cuius sacrae paginae mentionem faciunt, aquae quae supra coelos sunt, laudent nomen Domini. Hae sunt aquae il lae, quae à primis mundi exordijs separatae fuerunt, quarum pars globis m cessit in fomentum, pars ad mundi confinia in fines paulò post dicendos relegata fuit; de quibus sacer textus, fiat firmamentum in medio aquarum & diuidat aquas ab aquis. Theodid: Omnia bene se habent; Sed aquas non sentio, nec vllos fluctus aut vndas (cuiusmodi in ingentibus Oceanis me vidisse memini) video; & cur tu dicis me iam aquas supercoelestes ingressum esse. Cosmiel. Spacium quo constitueris, verissimas aquas conti net, sed minimè, vti in Terra coeterisque mundanis globis, crassas, foeculentas, corpulentas, quin maxi mè subtiles, pellucidas, & ab omni terrenae contagionis miscella purgatissimas; quod enim corpus tuum A a a nes oqu rore perfusi nrias, il esse sci pertransis, mi tamersi sensibili flexibilitate obtem careat, madorem tamen in etanto pen trantiorem, quantò hae aquae inferioribus subtiliores sunt.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
