Latin
INVTUUN
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 380
Unproofread scanNot analysed yet
Nonne qui mane ad aurora Solis per herbida prata ambulant, corpus quiden n eos non videant, &tan sentiunt, etiamsi aqua per aqueum me transire certum est? Pari pa cto hoc loco (si tamen magna paruis comparare fas sit) euenire censeas. Theodid: Suntne hae verè elementares aquae? Cosmiel. Quid dubitas fili Haec enim fuit primordialis illius aquae chaoticae congeries, supra cuius faciem, teste sacra scriptura Spiritus Dei illam incubando &ad feturam animando agitabatur, quam postea secundo die, posito firmamento diuisit, Terrae globisque mundanis par diam vides, huc translata te, parte verò, quan vti igitur primordialis illa aqua chaotica vnius &eiusdem essentiae fuit, ita post factam separatione vtique permansit, solis accidentibus distincta. Theodid: Vnum quod non capio, mihi vt exponas obsecro, vnde lux illa spacij tam immensi affulgeat, cù nullum Solem neque astrum, quod spacium illu net, conspiciam? Cosmiel. Diuina Opificis Sapientia, vti nec in minimo quidem animalculo, qui illud omnibus ad se conseruandum necessarijs subsidijs institueret, defuit, ita inaestimabilem hanc aquei Oceani vastitatem, maximè omnium necesbus.