Latin
IRVTELL
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 394
Unproofread scanNot analysed yet
Theodid: Sed quomodo Deus dicitur ex nihilo omnia produxisse? Cosmiel. Deus à se cadere, Deus à Deo diuidi, Deus seorsim &extra Deum su nequit, quidquid diuinum est, Deus est, coniunctum &counitum Deo, inseparabilis à seipso &imparticipabi lis est; si enim participabilis fieret, pars ipsius extra totum, aut extra partem sumeretur; ea igitur pars diuideretur, fieretque aliena à totius substan tia, &externae cuiuspiam substantiae praeberet initium, conflareturque ex ea parte substantia quaeda exterior; quod vti absurdum est, ita nullâ ratior fieri posse putare debes; cùm igitur Deus infinita &immensa potestate fulciat seipsum, ita vt auelli à seipso &non esse nequeat, &non posse non possit; &non esse non sit; ideo neque diuidi neque participari potest; creatura siquidem hoc pacto ex substantia Dei decisa diuinae foret substantiae portio &separata à toto Deo, quod prorsus rationi repugnat. Restat itaque, vt si Deus non de sua substantia, neide que de externa vlla alia ipsi coaeterna, o nihilo produxerit; de non ente, de nihilo, de eo, quod non est genuerit feceritque vniuersa. Is enim qui verè est, &qui omne esse transcendit, ei quo non est, esse dedit; quod quidem fieri non potest, nisi ab eo, qui infinita potentiae suae efficacia, solo voluntatis nutu facit, quaecunque vult in coelo &in terra, non vtique ex ente, cùm nullum praecesseit, dem spi ario.