# Itinerarium exstaticum 394

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, IRVTELL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/394
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/394

Theodid: Sed quomodo Deus dicitur ex nihilo omnia produxisse? Cosmiel. Deus à se cadere, Deus à Deo diuidi, Deus seorsim & extra Deum su nequit, quidquid diuinum est, Deus est, coniunctum & counitum Deo, inseparabilis à seipso & imparticipabi lis est; si enim participabilis fieret, pars ipsius extra totum, aut extra partem sumeretur; ea igitur pars diuideretur, fieretque aliena à totius substan tia, & externae cuiuspiam substantiae praeberet initium, conflareturque ex ea parte substantia quaeda exterior; quod vti absurdum est, ita nullâ ratior fieri posse putare debes; cùm igitur Deus infinita & immensa potestate fulciat seipsum, ita vt auelli à seipso & non esse nequeat, & non posse non possit; & non esse non sit; ideo neque diuidi neque participari potest; creatura siquidem hoc pacto ex substantia Dei decisa diuinae foret substantiae portio & separata à toto Deo, quod prorsus rationi repugnat. Restat itaque, vt si Deus non de sua substantia, neide que de externa vlla alia ipsi coaeterna, o nihilo produxerit; de non ente, de nihilo, de eo, quod non est genuerit feceritque vniuersa. Is enim qui verè est, & qui omne esse transcendit, ei quo non est, esse dedit; quod quidem fieri non potest, nisi ab eo, qui infinita potentiae suae efficacia, solo voluntatis nutu facit, quaecunque vult in coelo & in terra, non vtique ex ente, cùm nullum praecesseit, dem spi ario.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
