Latin
ILITERT
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 405
Unproofread scanNot analysed yet
Subtili tuo ratiocinio adeo animum meum trahis, vt me extra me poenè m humanae naturae rapias. Iam verè video sun paulò minùs ab Angelis diminutae praestantiam &excellentiam, ob cuius solius gratiam Deus Optimus Maximus tam immensam mundi machinam condidit; sed rogo te mi Cosmiel, cùm homo totius materiae finis, sublimis gloria &perfectio sit; certè hinc apertè colligo materiam cum homine &Angelis aeternum duraturam. Cosmiel. Rectè hoc in Materia aeter. fers, &fusè id tibi in praecedentibus exposui: ni. num durat. hil enim creauit Deus, quod non in aeternum conseruaturus sit. Theodid: Videtur hoc mihi falsum esse, &sacrae Scripturae repugnare, ipso aeternae Sapientiae Magistro testante, coelum &terra transibunt; Obiectio. &c. Isaias praeterea 5. cap. luci docet; coelum, sicuti fumum liquefactum iri, terram sicuti vestimentum atterendam, &habitatores, vnà interituros, quae eadem S. Petrus docet in Epistola sua Canonica; in aduentu Do coelos magno impetu transituros, elementa verò calore dis iluenda, Terram autem &quae in ea sunt opera, exurent Ddd 2 omni