# Itinerarium exstaticum 405

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILITERT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/405
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/405

Subtili tuo ratiocinio adeo animum meum trahis, vt me extra me poenè m humanae naturae rapias. Iam verè video sun paulò minùs ab Angelis diminutae praestantiam & excellentiam, ob cuius solius gratiam Deus Optimus Maximus tam immensam mundi machinam condidit; sed rogo te mi Cosmiel, cùm homo totius materiae finis, sublimis gloria & perfectio sit; certè hinc apertè colligo materiam cum homine & Angelis aeternum duraturam. Cosmiel. Rectè hoc in Materia aeter. fers, & fusè id tibi in praecedentibus exposui: ni. num durat. hil enim creauit Deus, quod non in aeternum conseruaturus sit. Theodid: Videtur hoc mihi falsum esse, & sacrae Scripturae repugnare, ipso aeternae Sapientiae Magistro testante, coelum & terra transibunt; Obiectio. &c. Isaias praeterea 5. cap. luci docet; coelum, sicuti fumum liquefactum iri, terram sicuti vestimentum atterendam, & habitatores, vnà interituros, quae eadem S. Petrus docet in Epistola sua Canonica; in aduentu Do coelos magno impetu transituros, elementa verò calore dis iluenda, Terram autem & quae in ea sunt opera, exurent Ddd 2 omni

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
