Latin
IDUTUUN
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 409
Unproofread scanNot analysed yet
teriam quaeres; ma globi coelestes constructi sunt, eadem illa est, ex qua terra, &quae telluris ambitu continentur, constituta fuit; formâ itaque solummodo differre censenda sunt, haudquaquam materia, quae semper vna &eadem numero manens, vti ad variam corporum compositionem concurrit, ita ad corporum Corruptibilicorruptionem in eandem resoluitur. Corpora ve tas corporum coelestium. rò coelestia corruptibilia esse, iam suprà ex sacra scriptura patuit; nam vt S. Petrus loquitur, Per quem Coeli ardentes soluentur, &elementa calore ignis tabescent, nouos verò Coelos, &nouam Terram secundùm promissa ipsius expectamus, in quibus iustitia habitat. Si itaque quandoque Coeli dissoluendi, &igni reseruati sint, ad quid obsecro incorruptibiles facti censentur? frustra enim in illis foret incorruptibilitas cùm sint corrumpendi; frustraneae dicuntur illae potentiae, quae non reducuntur in actum perpetuò videlicet duraturae incorruptibilitatis. Omnia itaque in Mundo corporeo elementari compositione constare, vel hinc patet, vbi enim terrestre &igneum ibi siccum &calio ibi calidum &humidum &vbi haec, ibi raritas &densitas, &vbi raritas &densitas ibi grauitas &leuitas, &consequenter quatuor elementa esse necesse est, sed coelestia corpora atmosphaeris circumdantur, quae quidem origin suam