Latin
DETONU
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 410
Unproofread scanNot analysed yet
Theod: Nos scimus Cosmiel, post vltimam Mundi rreum, reconsumationem electos in Coelu probos verò in vltimum Mundi centrum abituros, quid ergo cum reliquo Mundo fiet? certè frustrà factus aut transmutatus fuisse videretur, cùm nu lus, qui eum inhabitet sit futurus. Cosmiel. Absit, vt hoc sentias; nonne legisti: in ijs diebus Sol septies plus fulgebit, &Luna septies Sole, &reliquae stellae? Theod. Legi, &saepe alto huiusmodi verba animo recolui. Cosmiel. Ad quid enim illa tanto splendore, tanta majestate adornarentur, si non esset, qui ijs frueretur? Scias itaque, post vniuersalem carnis anastasin, Goelum empyreum vna iunendum reliquo Mundo sensibili, adeoque totum Mundum &vniuersos Mundi globos in vnum Dei electorumque quasi domicilium euasuros, atque tali ac tam ineffabili pulchritudine &maiestate refulde co o id 1 arn ortal vt ni is, ar di globi siue Astra, quopere valeat; tunc m pretiosiss erus, in tot lapid los rum non est nu abuntur, quot hu &lucid transi ens ingnatura rerumopraestantissima cimelia sib nari potest. Theodid: Sed de Terra quid fiet?