# Itinerarium exstaticum 420

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILVTOLL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/420
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/420

Dic mihi Theodidacte, si Deus produceret maximum contractum in specie, quod actu subsisteret; an non ipsum secundùm datam contractionis speciem omnia, quae in generis aut speciei illius potentia esse possent actu foret? Theodid. Planè id dici debere arbitror. Cosmiel. Quaero iterum ex te, vtrum tale maxi per se subsistere in specie v. g. humana contractu possit? Theod. Cùm maximum contractum tale sit futurum, vt illius generis aut speciei omnem com prehendat plenitudinem, imò vitam, formam tionem atque veritatem in plenitudine perfectio nis omnium, quae in ipsa specie dari possent com plicet; non arbitror, tale per se vt purè contractu subsistere posse, sicuti humanitas in abstracto subsistere non posset, cum nihilo talem plenitudinem perfectionis in genere perfectae contractionis attingere possit. Cosmiel.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
