# Itinerarium exstaticum 421

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILVTOLL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/421
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/421

Scitè sentis Theodidacte; cùm ition de fine c itaque tale nec per se subsistere posset, ne ue etia maximum absolutum, qui Deus est, esse posset, necessariò sequitur, tale contractum maximum tali vnitum absoluto maximo, Deum simul & creaturam futurum, neque subsistere nisi in maximo ab luto posse, cùm enim vnum maximum absolutum sit, à quo contractum maximum, maximum sit; ilpotentia maxima tale sibi tali ratione vniret, vt sa uis naturis magis vniri non possit, certum est, tale vnitum omnes intellectus humani limites excessi rum: Talis fuit humana natura, quae per vnionem hanc supra omnia Dei opera eleuata, intellectualem & sensibilem naturam complicans, vinculo intra se constrinxit, rectè microcosmus dictus; haec enim cum maximo absoluto in vnionem assumpta, om m perfectionum vniuersi & singulorum existit, ita vt in humanitate omnia supremum gradum adipiscantur; adeò vt Christus ita sit homo quod Deus, & ita Deus quod homo, perfectio vniuersi, in omnibus primatum tenens, in quo maxima, insima & media, absoluto maximo vnita ita coincidunt, vt ipse omnium perfectio sit; & cuncta contracta in eo, vt in sua perfectione quiescant; cuius mensura hominis esset & Angeli & singulorum, quoniam est vniuersalis contracta entitas absoluta vniuersorum, per quem cuncta initium contractionis atque finem respiciunt, & per ipsum qui est maximum contractum à maximo absoluto omnia in esse contractionis prodeunt, & in absolutum per medium eiusFff eiusdem tanquam per principium emanationis, & per finem reductionis redeunt.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
