# Itinerarium exstaticum 424

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILVTOLL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/424
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/424

Modus itaque vnionis hypostaticae est vera quidem compositio ex Verbo & humanitate, non tamen vera est immutatio vtriusque, sed solius humanitatis tris edo vtrum tis, & ideo non eodem m ue hoc extremum afficit, sed cum discrimine explicato, atque hoc modo vnio hypostatica concipi debet. Hin certè luculenter patet, quomodo propter hominem ad vitam aeternam in Christi humanitate praeordinatum vniuersa corporei mundi machina, on liaque quae in eo continentur, cooperentur in finem ob quem facta sunt; ac proinde frustra in globis mundanis aliam corpoream rationalem creaturam quaeras: cum hu nanitas Christi aeterno Verbo iuncta perfectio & completum omnium sit, & omni humanam naturam veluti finem vltimum respi ciant, & ad ei seruiendum soli condita sint, & quoniam hic finis adeò altus fuit, vt impossibili sit, hominem naturae viribus eum attingere, hinc fide, quod est donum supernaturale, finem dedu hominem diuina elementia ad dict cere voluit. Theodid. Explica mihi rogo, cur per fidem seruare voluit, an non Deus hominem alia salutis remedia superesse videbantur, per qu homo finem suum assequeretur? Cosmiel. Dubi petisti, quod non nisi sublimi discursu tibi enodare potero. Attende itaque, & quantum ingenij tu capacitas permittit, haurito. Con auni Theoli porum consensu fides initium est intellectus; siqui dem in omni scientia, arte & facultate nonnul praesupponuntur, vt principia prima, quae non nisi fide apprehenduntur, ex quibus tractandorum in telligentia elicitur, quicunque enim ad scientiam ascen de fine creationis mundi.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
