# Itinerarium exstaticum 425

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILVTOLL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/425
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/425

ascendere voluerit, ijs sine quibus ascendere nequit, credere necesse est, teste Isaia, nisi credideritis, non intelligetis. Fides igitur est in se com plicans omne intelligibile, intellectus autem est fidei explicatio. Dirigitur itaque per fidem intellectus, & fides per intellectum extenditur; vbi igitur sana fides non est, nullus est verus intellectus, sed error principiorum & fundamenti debilitas, vt proinde fieri non possit, vt talis veram conclusionem inferat. Quoniam verò fides est substantia rerum sperandarum, & argumentum non apparentium, ac praeterea nonnulla principia fidei, quos Articulos vocaani capacitatem tis, ea sunt, quae intellectus hur excedunt, adeò tamen certa, vt intellectus ijs, vtpote infallibili Dei authoritate nobis ad credendu propositis abnuere nulla ratione possit; Deus enim vti existens ipsa bonitas fallere non vult, ita Fides humaquae est infinita sapientia fallere non potest, & nis viribus acquiri non cùm fides circa ineffabilia diuinae Sapientiae opepotest. ra, obiectaque supernaturalia versetur; fieri non potest, vt homo naturae viribus eam attingat, sed supernaturalem Dei concursum, vt attingantur, accedere necesse est. Absint igitur ab hac fide omnes persuasionis humanae rationes; absint acuta mentis scrutinia; absint omnia philosophici ratiocinij argumenta; hanc nullus sapientum, nullus Aristoteles, nullus Plato, ingenio quantumuis subtili penetrare potuit. Theodid: Sed in quo potissimum fides funIn quo fides datur? Cosmiel. In ipso Christo, in quo omnes fi- consistat.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
