Latin
THEODIDACTVS. D
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 443
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &expauesco, dum video exiguam illam Dei fidelit que Ecclesiam ante Filij Dei in carne aduentum non nisi paucis regionibus conclusam, solam fidem rectam &sinceram tenuisse; omnibus reliquis mundi nationibus in infidelitate &idololatriae abominatione relictis; sed quod amplius obstupesco, quomodo post salutis humanae aduentum mundus in antiqua sua adhuc infidelitate perstiterit; innu ra haeresum monstra mox exorta totum terrarum orbem concusserint; tam pauci praeterea, qui iuxta Christi legem, perfectam vitae rationem ineant, inueniantur, atque adeò illud Psals i completum videatur: Deus de Coelo prospexit super filios hominum, vt videat, si est intelligens aut requirens Deum, omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est vsque ad vnum. Haec sunt quae cor meum torquent; haec sunt, quae omnes animi mei sacultates veluti turbine quodam inuoluunt; ad te confugio mi Cosmiel, à te aliquam intellectus lucem expecto: Cosmiel. Inaccessa humano, ne dicam angelico intellectui diuinorum decretorum sacramenta tibi à me exponi postulas, quae adeò abstruitic strusa sunt, vt quamdiu homo in hac mortalitatis vmbra versatur, eorum capax esse non possit; sui enim Indicia Dei abyssus multa; semitae prouidentiae eius nulli creatae sagacitati inuestigabiles; Quis enim nouit sensum Domini?