Latin
IDITOLL
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 445-2
Unproofread scanNot analysed yet
IDITOLL vnum summae sapientiae dono mirabilem, alium bruta penè ignorantia miserabilem esse sibi complacuerit; cur etiam vnam creaturam fecerit sensu tantum pollentem, aliam sensus vitaque experten ; vnam ratione conspicuam, aliam omnis rationis impotem fecerit; cùm tamen omnia, teste Ecclesiaste, opera Dei bona sint, &non sit dicere, hoc est nequius illo; haec inquam omnia suo tempore comprobabuntur; ne que infernum coelo peiorem esse existimes; sicuti enim, vti insignis quidam Dei seruus rectè dicit; sicuti coelum sideribus, ita infernus damnatis homiennibus &daemonibus ornabitur; tam enim comdat iustitiam Iudicis iniquorum deuastatio, quàm innocentium desensio; Licet enim, teste Diuo Paulo, Dei Iudicia mundo sint incomprehensibilia, &inuestigabiles viae eius tam de ijs, qui ad vitam, quàm qui ad mortem destinantur; in patria tamen lucu lenter patebit, vniuersas vias Domini non esse nisi misericordiam &veritatem, ad iudicandum; vbi videbitur, quomodo iustitiae rigorem restrinxerit clementia, &iustitia misericordiae indulgenti temperarit. Theodid. O quàm occulta sunt in praesenti temporis statu diuina iudicia.