# Itinerarium exstaticum 445-2

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, IDITOLL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/445-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/445-2

IDITOLL vnum summae sapientiae dono mirabilem, alium bruta penè ignorantia miserabilem esse sibi complacuerit; cur etiam vnam creaturam fecerit sensu tantum pollentem, aliam sensus vitaque experten ; vnam ratione conspicuam, aliam omnis rationis impotem fecerit; cùm tamen omnia, teste Ecclesiaste, opera Dei bona sint, & non sit dicere, hoc est nequius illo; haec inquam omnia suo tempore comprobabuntur; ne que infernum coelo peiorem esse existimes; sicuti enim, vti insignis quidam Dei seruus rectè dicit; sicuti coelum sideribus, ita infernus damnatis homiennibus & daemonibus ornabitur; tam enim comdat iustitiam Iudicis iniquorum deuastatio, quàm innocentium desensio; Licet enim, teste Diuo Paulo, Dei Iudicia mundo sint incomprehensibilia, & inuestigabiles viae eius tam de ijs, qui ad vitam, quàm qui ad mortem destinantur; in patria tamen lucu lenter patebit, vniuersas vias Domini non esse nisi misericordiam & veritatem, ad iudicandum; vbi videbitur, quomodo iustitiae rigorem restrinxerit clementia, & iustitia misericordiae indulgenti temperarit. Theodid. O quàm occulta sunt in praesenti temporis statu diuina iudicia.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
