# Itinerarium exstaticum 447

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, IDITOLL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/447
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/447

Haec enim verò sunt, quae concipi non possunt, animamque turbant. Cosm. Nonne dixi tibi? haec eo fine pern tuntur à Deo, vt homines cautiùs sollicitiùsque in via seruitutis eius procederent; ex hoc enim contingit, vt nullus adeò sanctus sit, qui non im ene trabili diuinorum iudiciorum profunditate perculsus timeat, ne cadat; nullus adeò impius, qui conuersus ad Dominum per delictorum condonationem latronis exemplo, salutem aeternam non se consecuturum si peret. Itaque iudicia Dei, qui vel in Angelis reperit prauitatem, sanctos fragilitatis suę memores humiliare sibi complacuit, im pios verò contrà ex peccatorum luto emersos spe veniae erigere; nemine, amorene an odio dignus sit, sibi conscio. Hoc scias velim, Deum sapientissimum diuina, angelica & humana semper conuertere ad optiDeus omnia mum, hoc est ad gloriae suae manifestationem, in bonum conuertit. & Angelis, & hominibus ad diuinae naturae fruitionem; & licet malum in se, nec speciem habeat, nec originem vllam, singula tamen mala opera ad magnum aliquod & insigne bonum sapientissimus Conditor ordinat, qui in domo sua nihil ἄτακτον & inordinatum relinquit; Horrendum & irrecuperabilem Angelorum casum, obstinatam.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
