Latin
IDITOLL
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 449
Unproofread scanNot analysed yet
Haereses &scandala ad seruorem fidei in tepidis acuendum, martyrium ad coronas augendas per mittit; cur verò mundum in Paganismo reliquerit, &si vos lateat; fieri tamen non potuit, quin inde magnum aliquod bonum emerserit; cur America tanto tempore sine lege vlla neque diuina neque nana perstiterit, forsan brutalis istiusmodi honum concupiscentia &immanium flagitiorum incessabilis perpetratio diuinae misericordiae obicem, quo minùs diuini influxus radijs perfunderentur iecerat; vel etiam malignam stirpem prorsus ex tirpandam voluit, vt nouis plantis meliorisque frugis stirpibus, damnum illatum resarciret; quod post detectionem noui orbis per Euangelij praedicatores factum fuit eo cum fructu, quem in tanti mundi ad Chriconuersione cum admiratione intuemur.