# Itinerarium exstaticum 449

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, IDITOLL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/449
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/449

Haereses & scandala ad seruorem fidei in tepidis acuendum, martyrium ad coronas augendas per mittit; cur verò mundum in Paganismo reliquerit, & si vos lateat; fieri tamen non potuit, quin inde magnum aliquod bonum emerserit; cur America tanto tempore sine lege vlla neque diuina neque nana perstiterit, forsan brutalis istiusmodi honum concupiscentia & immanium flagitiorum incessabilis perpetratio diuinae misericordiae obicem, quo minùs diuini influxus radijs perfunderentur iecerat; vel etiam malignam stirpem prorsus ex tirpandam voluit, vt nouis plantis meliorisque frugis stirpibus, damnum illatum resarciret; quod post detectionem noui orbis per Euangelij praedicatores factum fuit eo cum fructu, quem in tanti mundi ad Chriconuersione cum admiratione intuemur.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
