# Itinerarium exstaticum 452

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, IDITOLL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/452

Theodid: Ah quaeso mi diui ne Magister, moriar, moriar quaeso vel hoc mor to vt vna tecum haec omnia possideam; iam enim verò omnia terrena mihi vilescunt, dum ea, quae omnem exuperant sensum, attentiùs pondero. Cosmiel. Quemadmodum inexhausta est praemiorum coelestium copia, ita sine laboribus, sine sudore, sine praeuio virtutum omnium exercitio nemo ea se consecuturum speret; tibi pro gloria & honore Dei primò assiduo allaborandum; tibi Deo cum timore & tremore seruiendum, tibi omni mentis conatu, omnibus virium medullis Deus Optimus prae omnibus ardentissimè amandus; tibi omnia terrenarum caducarumque voluptatum irritamenta magno ris osanimo aspernanda sunt, vt sic in diuini a culo carnis mortalitate exutus, ea inenarrabili mentis gaudio aeternùm possideas. Vale dilecte n per Theodid: Ah dulcis magister, adhuc modicus sistas. Cosmiel. Diuinae voluntati resistis, si mi diutiùs tecum morari cogis. Theodid: Fiat itaque diuina voluntas, & in ea tua; Sed rogo te mi Col miel, vnicum mentis meae solatium, ne abiturus tuâ me inuisibili im osterum praesentiâ destituas, sed Epilogus. ines, in periculis liberes, in adne in dubijs illus ris; vt tuâ directione semitas mandauersis conse torum Dei cum laetitia percurram, vsque dum tecum exutâ mortalitate in perpetuas, viuam aeternitates. Cosmiel. Fiat, fiat. Theodid: Vix dixerat, cùm ecce tenues in auras abiens, ex oculis non sine ingenti dolore meo euanuit. Ego verò veluti ex alto quodam contemplationis somno emersus, in meo me Musaeo constitutum reperi. Faxit Diuina bonitas, vt hoc Itinerarium Extaticum ad Omnipotentis Dei honorem & gloriam, cui me meaque omnia dedico, vnicè cedat. Amen.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
