# Itinerarium exstaticum 454

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, IDITOLL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/454
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/454

noris n prot ione ABES, Lector beneuole, in hoc l nerario Extatico meam de Mundo corporumque coelestium fabrica & compositione sententiam sub ficti raptûs integumento & velamine indigitata Hoc vnum à te contenderim, ne audaciorem forsan operis praenotationem in sequiorem partem interpreteris; quin potius tibi persuadeas velim, id non alio sine factum esse, nisi vt insoliti argumenti doctrinam amoeniori suauiorique ratiocinio in animum Lectoris instillarem, atque adeo ani vti ad singula vltrò citròque proposita responsaque redderetur attentior, ita ad secutura auidior. Quod quidem melius non me consecuturum sperabam, quam si Poëtarum Tragoedorumque sectatus genium hasce de vastissimis mundi domicilijs enarrationes per inductas Cosmielis & Theodid. personas transactas, ac per simulatos in altioris naturae penetralia raptûs exploratas exhiberem, atque hoc pacto, vt dici solet, Enthusiasmo enthusia pro uocascriptiones forsan rem; si praeterea nonnul ὑπρβολικωτέρας expressas repererit Lector; id ingenij prurientis & in Poëtarum morem ludentis aestui adscribat velim, sic enim propositae nobis materiae institutum ferebat.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
