# Itinerarium exstaticum 455

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, IDITOLL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/455
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/455

Dum me mens volitans non sint esse mei Siquidem nullum ad Lectoris animus rapiendum, & ad res propositas penitiori ratiocinio ponderandas figendum, scribendi genus hoc efficacius esse existimabam. Quod verò ad sententias physicarum veritatum attinet, nemo me tam effrontis audacię, tam pertina. cis animi esse putet, vt asserta in hoc Opere placita, tanquam Euangelicae, vt dici solet, veritatis regulam, irrefragabili argumentorum pondere stabilita ὑπρ ρανεστέρως obtrudere attentem. Absit tanta a religioso pectore confidentia; neque enim similem φλαυτίας labem animo meo insidere vnquam passus sum. Noui illud Sapientis: Cunctas res difficiles, nec eas sermone explicari posse; noui quantumcunque quispiam in diuinae Sapientiae semitis inuestigandis progressus fuerit, is tantò semper à veritatis scopo se remotiorem, quantò propius accesserit; tantòque plura sibi superesse, quae discat, quantò plura nôrit, sit reperturus. Quamobrem, vti sunt mille hominu sensus, capitum discrimina mille, ita vnicuique liberrimam in hoc Opere sentiendi, quae voluerit, voluntatem iudiciu nque relinquo: Hoc vnicum dico, qui artis analogicae arcana nouerit, is verissimè comperiet, hanc vnicam intellectus hur infirmitati veluti clauem quandam diuini muneris largitate

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
