# Itinerarium exstaticum 456

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, INTUNN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/456
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/456

Vt vt sit, quemnon loni admodum hoc Itinerarium Extaticum, abditasque sub eo veritates non nisi ad aeternae Sapientiae honorem & gloriam animarumque fructum concinnaui, ita quoque quantumquantum est Sacrae Roma nae Ecclesiae, quae vnica infallibilis veritatis regula est, iudicio, humillimo mentis obsequio subiectu volo. Noua aut paradoxa non adduxi, sed ex ijs, quae iam alij ante me nobilissimi Scriptores, quos partim in paraenetica epistola allegaui, partim inferius allegabo, veluti corollaria quaedam consequentium rationum efficacia im ulsus deriuaui; sed vt concatenato quodam illationum sorite me declarem, ita argu mentatus sum: Si immensum illud coelorum expar sum omni sphaerarum soliditate proscripta, fl dâ & aethereâ aura refertum est, vti iam con ferè sententia & verissima est, & ex multorum an norum obseruationibus omnium ferè Astron rum calculo confirmata; ergo astrorum corpora in eo mota, ( cùm aliter subsistere nequeant,) har secus clusio.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
