Latin
INTUNN
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 457
Unproofread scanNot analysed yet
secus ac terra, proprijs centris subsistunt, ergo vniuscui que globi seu Astri partes, partim ad centrum vniculi ue proprium naturali appetitu confluent partim ab eo effluent. Si hoc, ergo vti solidarum partium ad suum centrum, ita leuium ab eodem expiratarum expulsus datur; ergo singula constant suis atmosphaeris; si atmosphaeris, ergo humidum ab ijs abesse non potest; si humidum, ergo &solidum, quod humidum veluti in vase quodam contineat; sed haec conseruari non possunt sine calido humidum resoluente, nec hoc sine mediantis aëris concursu: ergo omnia &singula ex quatuor elementis vnicuique pro situs obtenti ratione, peculiari, praerogatiuâ dotatis vt componantur necesse est. Si hoc, ergo ex his non secus ac ex omnibus mixtis diuersarum proprietatum, formarum, influxuumque resultabit emanatio, cum perpetua alterationum vicissitudine, quam continua generatio &corruptio vt consequatur, necesse est. Sunt ergo Astra corruptionibus obnoxia, quia alterationibus subiacent; alterationibus subiacent, quia mixta; mixta sunt, quia elementata, quia solido, humido, aëreo, igneo seu calido pollent; si elementata, ergo atmosphaeram habent grauium leuiumque confluxu agitatam; ergo proprijs centris constant; ergo solidis sphaeris alligari ea, fieri non potest; ergo in liquido mouentur; ergo coelum liquidum &vndequaque permeabile est, quod erat demonstrandum. Vides igitur, posito coelo liquido omnia dicta ex contineris exs cessariò consequ concatenato quodam ratiocinioni Sed hoc ita sese habere, &vt suum huius extatici figmenti colore fucata rerum veritas locum obtine nastron ret, ea omnia solidis ex obseruationu que illu carum deductis fundamentis, Auctor strium testimonijs stabilienda duxi. Quae cùm in paraenetica praelusione omissa sint, nec eadem in Dialogi nostri decursu allegare licuerit, nonnul pressionis Operis aduerterim, quoque circa finem im ea hic seorsim ad instituti ratiocinij vim validiori argumento corroborandam apponere visum fuit.