# Itinerarium exstaticum 459

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, INTUNN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/459
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/459

Brun entarijs supra Psal. 148. Laudate eum Sol & Luna, laudate eum omnes stellae & lumen, quia ipse dixit & facta sunt, quatuor scilicet elementa quae fuerun materia istorum omnium, ipse iussit & creata sunt haec omnia, id est, ex his quatuor elementis formata. Anselmus Cantuar. Episcopus de imagine mundi; l. 1. c. 23. Sol dictus est Sol, quod sit supra omnia lucens, formâ sphaericus, naturâ igneus. Et Lunae corpus est globosum, natura igneum, sed aqua permixtum. Et c. 20. de stellis. Sunt autem omnes stellae rotundae & igneae, quarum dispositio soli Deo cognita est. Fabritius Pauluccius Foroliuiensis Episcopus in Comm. in Gen. Non possumus ignorare, quàm scriptura clarè loquitur, aquas supra firmamentum positas, fuisse veras aquas & elementares prout quae sub firmamento remanserunt. Sunt ergo illae verae aquae & elementares non in alias mutatae. Et supra Epist. 2. D. Petri. c. 3. sic dicit: Coeli magno impetu transeunt. An omnes coeli, an aëreum tantum spacium magna difficultas, at nos concedimus, quod omnes, cùm omnes coeli ex prima materia, ex qua vt quatuor elementa compacta, formati sint. Ludou: Lacerda S. I. in Aduersarijs suis. Coelos esse corruptibiles, plurimi ex SS. Patribus nituntur probare ex scriptura, non ex Platonis sententia. Ambros. 1. Hexam. c. 6. irridet eos, qui dicunt cum Aristotele Coecici Caelum esse quintam essentiam, non de numero elementorum. Altera sententia tenet Coelos incorruptibiles. Quid ego dicam in tanta varietate? Existimo sanè priorem sententiam esse verissimam, & omnes Coelos esse corrupti biles. Cur operâ tantâ institerint Philosophi in probanda incorruptibilitate Coeli, diu haesi, & quidem dispicere in quantum possum, nulla alia eos res mouet, quàm vt saluum & integrum Aristotelem praebeant. Egregia quidem laus illum anteponere tot coelestibus viris. Ego niambigo, eum errasse, & quotquot eius sententiam defendunt.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
