Latin
INTUNN
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 462
Unproofread scanNot analysed yet
corpus Lunae solidum est &tenebrosum, visumque terminat; ergo &orbis, paulò post, si respondent, ex densiore parte sphaerae constare corpus Lunare; retorquendum est telum in illos; cùm enim ex eorum sententia, Orbes &astra ipsis infixa, sint corpora simplicia &homogenea, ex partibus similaribus constantia: Si ergo ex eadem materia constant &Luna &Orbis eius, erit &Lunae corpus simplex, &materiae Orbis homogeneum, non ergo simul contrarijs formis affici possibile erit, Lunam scilicet opacitate, sphaeram verò pelluciditate. Cùm itaque Luna sit opaca, &orbis eius, quo vehitur pellucidus, talia corpora heterogenea esse necesse est; perperam itaque argumentatus est Aristoteles, qui heterogenea fecit homogenea, &à disparibus &dissimilibus paria &similia colligit. Deinde quomodo eiusdem materiae esse possunt corpora, quae diuersis centris innituntur. Homogenea enim simul vnita vnum centrum respiciunt &c. Scheiner Ros: Vrsina fol: 740. Hic Autho in praegrandi Rosae Vrsinae opere, nihil aliud agit quàm vt coeli soliditatem, incorruptibilitatemque destruat; Atmosphaeras astrorum eorundemque circa propria centra motus asserat. Quare Lecto citatum opus relego. oncli sio. Ioannes Heuelius in Stelenographia fol. 148. Quaeritur autem primò, quid tandem reuera sit haec asperitas &planities Lunae, hoc est, ex quanam materia constet, &cui materiae rectissimè comparari possit. Resp. partem Lunae tuberosam &inaequalem alijs clariorem, nullis alijs rebus terrenis nobis cognitis conuenientius quam terrae ipsi &eius continenti accommodari posse, recipit enim ferè omnes in se qualitates terrenas.