Latin
ITITUTU
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 463-2
Unproofread scanNot analysed yet
ITITUTU Quamobrem non fortè procul à verò fuerit, Lunae globum, alterum esse terrae globum simul cum aqua tota conglobatum, globum scilicet aethereum, sicuti hic globus noster hylaeus; &quae Lunae pars lumine Solis splendet, eam esse aquam aetheream alteram; Quae grauitate suâ non equidem ad nos cadit, non enim centrum hoc, Lunae centrum est, ad quod aqua illa tendit eo modo quo nostra aqua ad centrum istud tendit, &partes similiter aliae Lunaris terrae, sicuti partes nostratis terrae.