# Itinerarium exstaticum 463

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, INTUNN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/463
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/463

Non est autem, quod quispiam ideo existimet, Lunam ex eiusmodi sabulo, luto, lapide, esse compositam, vt haec terra nostra, siquidem fortassis ex alia poterit constare materia, ab imaginatione nostra prorsus diuersa, & modo adhuc incomprehensibili. Hoc omne audacter affirmo, partes has protuberantes & asperiores, Splendidioresque nulli rei meliùs hic in terra, quàm continenti comparari posse, quamobrem & hanc imposterum terram nominabimus. Loca verò Lunae decliuiora planè quod spectat, maculas illas magnas, quae perpetuò obscuriores locis montanis sese nobis offerunt, non minus congruenter nostris Oceanis, maribus, lacubus, stagnis & paludibus aequiparantur, quae etiam suos anfractus, sinus & promontoria habet; minimè tamen basce Lunares aquas nostris similes assero, sed quod nihil quicquam similius propter magnam vtrarumque affinitatem hic in terra habeamus cum quo illas comparare valeamus. Concludo itaque superficiem clarè illuminatam esse terram, maculas autem obscuriores esse aquas prout quoque & Kepplerus concedit in dissertat: cum nuncio sidereo Galilei. Franciscus Patricius Italus l. 20 pancos

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
