Latin
ITITUTU
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 465
Unproofread scanNot analysed yet
Ioannes Petrus Faber Montispessulanus l. 2. Panchymici c. 3. Coelum corpus esse mixtum, nullo pacto est ambigendum; &nescio quibus mentis tenebris obcaecati philosophorum quamplurimi fuerint, qui coelum alterius &diuersae essentiae cum elementis inferioribus esse putant; &tametsi naturam terum vnam &eandem cum omnibus suis partibus esse velint, coelum tamen vltimum naturae claustrum extra naturam collocari volunt: quasi verò Deus aliam peculiarem habuerit materiam ad huius mundi inferiora producenda, diuersam penitus ab ea, ex qua exteriora &vltima mundi corpora fecerit, certè ex vna eademque materia ac simili prorsus Deus fecit vtraque elementa superiora &inferiora. &c. Ignatius Derkennis S. I. in tract. de Deo Triuno Conditore fol. 606. &607. Hic author, quaecunque de liquiditate &corruptibilitate coeli dicta sunt, omnia magno rationu pondere ea sic se habere confirmat. Sed nonnulla adducamus: de Solis natura, ita loquitur citato loco. Longè tamen puto veriùs flammam seu ignem solarem prorsus vti nobis sublunarem materiam ita suam absumere, ac proindè egere nutrimento.