# Itinerarium exstaticum 465

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ITITUTU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/465
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/465

Ioannes Petrus Faber Montispessulanus l. 2. Panchymici c. 3. Coelum corpus esse mixtum, nullo pacto est ambigendum; & nescio quibus mentis tenebris obcaecati philosophorum quamplurimi fuerint, qui coelum alterius & diuersae essentiae cum elementis inferioribus esse putant; & tametsi naturam terum vnam & eandem cum omnibus suis partibus esse velint, coelum tamen vltimum naturae claustrum extra naturam collocari volunt: quasi verò Deus aliam peculiarem habuerit materiam ad huius mundi inferiora producenda, diuersam penitus ab ea, ex qua exteriora & vltima mundi corpora fecerit, certè ex vna eademque materia ac simili prorsus Deus fecit vtraque elementa superiora & inferiora. &c. Ignatius Derkennis S. I. in tract. de Deo Triuno Conditore fol. 606. & 607. Hic author, quaecunque de liquiditate & corruptibilitate coeli dicta sunt, omnia magno rationu pondere ea sic se habere confirmat. Sed nonnulla adducamus: de Solis natura, ita loquitur citato loco. Longè tamen puto veriùs flammam seu ignem solarem prorsus vti nobis sublunarem materiam ita suam absumere, ac proindè egere nutrimento.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
