# Itinerarium exstaticum 469-2

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, IRITUTOL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/469-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/469-2

IRITUTOL ris i tici tir lum, id quod dico, nunc ego quidem scio. Itaque coeli non constant incorrupta densitate; sed tenuissima, purisfima, & obsequens substantia erat necessaria praecursioni & excursioni, tantoque ascensui descensuique stellarum errantium. Nam epicycli insufficientes, & impossibiles sunt. Canalibus quoque excauatis philosophia repugnat non minùs quàm vacuo inuiso natura. Astrorum ergo motus non aliter expediri potuerunt, quàm in Spacio peruio & dissipandis incursibus apto. Miror quàm sibi sit consona veritas, quàm consentanea Scriptura Sacra rationi & verae philosophiae. Seneca l. 6. q. not. c. 6. Cum excusatione veteres audiendi sunt.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
