# Itinerarium exstaticum 470

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, IRITUTOL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/470
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/470

Nulla res consumata est, dum incipit, nec in hac tantum re omnium maxima (videlicet Astronomica disciplina) atque intricatissima, in qua etiam cum multum actum est, omnis tamen aetas quod agat inueniet, sed in omni alio negotio longè semper à perfecto fuêre principia; noua omnia erant primo tentantibus, post eadem illa limitata sunt, & siquid inuentum est, illis nibilominus referri debet acceptum, magni animi res fuit rerum naturae latebras dimouere, nec contentum exteriori eius conspectu introspicere, & in Deorum secreta descendere; plurimum ad inueniendum contulit, qui sperauit posse reperiri. idem l. 7. c. 31. Multa venientis aeui populus ignota nobis sciet, multa seculis tunc futuris, cum memoria nostri exoleuerit, reseruantur. Pusilla res ndus est, nisi in illo quod quaerat omnis mundus habeat. Atque hae Authoritates ad nostram opinione biliendam sufficiant. Innumerae aliae adijci poterant, sed ne Opusculum debitos magnitudinis terminos excederet, hisce acquiescendum inter pluris paucis duxi.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
