Latin
ILITVL
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 49
Unproofread scanNot analysed yet
cuius r adeò subtilis est, vt non possit honisi caelitus corroboratus hic viuere; Theod. quo dicto, perfrictis naribu neis, nescio quo caelesti liquore, mox sine difficultate traxi spiritum. Hoc itaTerrae facies que caelesti refocillatus liquore, extuli caput vt ter exalto spectaaspicerem, &ecce mira telluris facies sese ocula qualis lis exhibebat; erat siquidem partim lucidissima, partim i isis nubium globis, nebularumque transfuso igrore maculata. Hisce obseruatis dirigo oculos meos in Solem, &ecce non eum iam rotundum, sed annularis figurae comperio, id est, nihil ex Sole comparebat nisi circulus qu am lucidissimus, &cùm sun a haec res ad atione me defixum teneret, dixi: mi Col el, quòd hoc spectrum quòd in Sole intueor figura Solipraeter natura in annulum lucidum transformato? annularis Cosmiel. Scias nos iam ad initium coni vmbrae Lunaris constitutos, ac proinde mirum non est, te Solis figuram sub annuli forma intueri; Cùm enim Lunare corpus sphaericum, &,vti postea videbis, opacissimultis tamen parasangis minus corpore Solari itidem sphaerico &opaco obstet, necesse est, vti Optica te docet, oculo posito ad initium axis coni corporis Lunaris, Solem si forma lucidi annuli, corpore Lunari totum id, quòd in Sole medium est, obumbrante, conspici. Theodid: verissima sunt quae dicis; sed iam dudum noctem non vidi, quid hoc?