# Itinerarium exstaticum 61

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, INTULLE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/61

Experimenncum sumpsissem, ecce derepente totum cor tum potus que aquae lunaris, pus instar tympani inflari, omnia membra dilatari, pilem de& in ingentem molem excrescere, incredi nique me violentiam sustinere sentio. O Cosmiel adiuua me, inc rior. Cosmiel, bono sis animo, non morieris, digitoque ori imposito, om ox liquore reiecto pristinae formae restitutus sum. Theodid: fieret ne hoc idem, si homines hoc loco nascerentur & animalia? Cosmiel, omninò idem. Theodid: satis est, percepi lia. Sed quidnam hoc rei est, summam modò sentio respirandi difficultatem. Cosmiel, tanta est subtilitas aëris Lunaris, vt nulli ad respirandum viuenti sufficiat, & tametsi purus aether non sit, sed vaporibus Lunari corpori proprijs permistus, minimè tamen is ob si nam suam subtilitatem suff ciens foret ad respirationem; quod tu proinde hic viuas, id totum peculiari Dei te conseruantis dispensatione contingit. Theodid: dic quaeso dulcis Magister, estne ignis in hoc Lunari globo elementum? Cosmiel. Vtrum in Luna ignis sit. est, sed latet in visceribus terrae Lunaris, imò omnia illa

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
