Latin
IENTENTI
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 64
Unproofread scanNot analysed yet
Theodid: O intellectus mei illus miel, quaeso ignosce curiositati meae; vnum à te con tendo, vt mihi iam exponas, quaenam illae sint maculae, quas ego in terra constitutus, saepè tantopere iratus sum; quaenam sint illae luces, quaenam vmbrae, quae subinde nobis in terra constitutis &adn ratio defixis Optici instrumenti subsidio comparent; hisce enim cognitis maiorem huius coelestis lobi notitiam acquiram. Cosmiel, faciam quod petijsti. Et mox rapida vertigine agitatum in vastis Lunae Oceano me constitutum vidi, quem quidam Oceanum Philippicum, nonnulli Oceanum procellarum dixerunt, vbi tantos vidi aquarum turbines, tot seruentium aquarum in morem ebullitiones, tantam Oceani agitationem comperi, vt nihil simile me expertum testari possim. Theodid: O Cosmiel, qua tam hic rerum catastrophen intueor? quàm horrendam tumultuantium aquarum scenam apertam contemplor. Sed ô amantissime instructor; quid est formidabilis ista fragoris vehementia quam auribus excipio; quid insulae illae montesque scopulique sine numero per ingentem hunc Oceanum dispertiti? Cosmiel, intende auribus &corde aperto singula quae tibi expo percipe. Oceanus quem vides totius Lunaris globi circun erentiam ambit, vna de cu Lunae vertigine in circuli perpetuo cursu fluxuque agitatur, qui tum vel maximè fiu t; cum SolaMira Oceani rium radiorum normali influxu; quod plenil nij Lunaris.