Latin
IENTENTI
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 67
Unproofread scanNot analysed yet
Theodid: Si vapo res sunt in glob hoc Lunari, quem um sen sibili experientia conuictus negare non possum, quaeso explica mihi, cur nubes non compareant, has enit necdum mihi videre licuit, &quaenam ea vis est rarefactiua &humectatiua, quae tantos in terra no stra effectus parit, &quodnam eius subiectum? Cosmiel: quod ad prin m, vti proprijs oculis intueris, sunt aquae Lunares ita tenuis substantiae, vti nihil in ijs supernatare possit, nec hic vlla nauigatio institui posset, prae nimia aquarum exilitate, hinc vaporem quoque emittit adeo exilem, &ab omni terrestri faece adeo depurgatum, vt in nubes congelari non possit, nec sensibiles meteorologicas impressione causare valeat; hinc vides luculentè aquas Lunares terrestribus limpidiores; quia tamen in vasto illo Ros Lunae. aethereo spacio superficierum agglon ratione condensantur, hinc ex terra deprehensa est nonnulla atmosphaera; sed horum fusiùs tibi &vsum &modum in fine huius capituli narrabo; imaginare tibi roscidum aërem sub aestiuo crepusculo, quem tellus ante Solis ortum in terrae superficiem diffundit, &concepisti vaporem Lunarem; vbi enim vapores