# Itinerarium exstaticum 68

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILTVRN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/68

attinet; scias toti Lunari globo virtutem ins esse, vt mox ac virium suarum radios in humidum subiectum dimiserit, illud confestim rarefaciat, ampliet, dilatet, saecundetque, nunc plus nunc minùs, pro situs Lunae in suo circulo ratione; vehiculi verò huius virtutis, profluuium Lunare est, quod vti terram solari profluuio mistum perpetuò & incessanter radiosa sua qualitate ferit; ita certum est, illud mper eosdem in terra effectus producere, cuiusodi sunt fluxus & refluxus maris, incrementum & decrementum humidi in fluminibus, lacubus, corporibus, vti dixi, nunc plùs nunc minùs, pro ratione situs Lunae in suo circulo; Est igitur principalis finis huius in Mundo globi à Deo omnium Opifice conLunae officia stituti, vt primò vicarias absentis Solis partes in nda terra subeat; secundò vt menses periodica sua reuolutione constituat, & tempora discernat; Tertiò vt faecundo suo profluuio terram irrorando, omnia in ea humida moueat, & ad generationes rerum peragendas disponat, promoueat, & in virtutis suae propagatione perpetuò conseruet, estixus adeo terrae necessarius, vt ue hic Lu is ius eo sublato illa in essentiae suae perfectio cor minimè possit, virtutis Solaris efficacia mox in pu uerem redigenda.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
